Latin
2.1.4.4 to 2.1.4.5
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.1.4.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si specto materiam, spe ro tibi summae pietatis Principi, argumentum hoc fore gratum et iucundum: sin tenuitatem ingenii mei expendo, non pauca in tam ardua materia desiderabis. Illud tamen pro tuo vidi cio singulari non ignoras, nullius ingenium ad res divinas assequendas efferendasque satis esse capax et exercitatum. Deum precor, patrem Domini nostri IESU CHRISTI, ut actiones tuas gubernet, et esse salutares velit Ecclesiae et patriae. Vale. E ludo illustri, Misenae Hermundurorum, prid. Non. Aprilis: Anno a Christo nato M.D.LVII.