Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS TRIstium, sive Tumulorum Liber., TORMENTO PROPRIO INterfecti.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.11.73
Unproofread scanNot analysed yet
Gens Waezdorfa fuit, Volradi nomen habebam,
Grande animi studium, quaerere laude decus.
Gallia me studiis incumbere vidit honestis,
Inque Palaestinis urbibus hospes eram.
Cui vis irati pelagi, et pirata pepercit
Barbarus, in patria mors violenta fuit.
Humanis homini nihil est in rebus amicum;
Nemo scit hora suae quae sit, et unde, necis.
Credo meum te christe, tuo me surgere verbo,
Ad superam iubeas, cum venit hora, domum.