Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS TRIstium, sive Tumulorum Liber., lines 2.11.74-2.11.80
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.11.74-80
Unproofread scanNot analysed yet
Prussia quem genuit, condit Misena sepultum
Theophilum, sua gens cui Daniela fuit.
Deseruit patriam verbi caelestis amore,
Curaque Sarmatici regis amica fuit.
Nunc quoque deseruit terras: super astra beatus
Vivit, et in Christo gaudia mille capit.
Abiecere homines extra loca sucta cadaver,
Conditur in Christi nostra favilla sinu.
Augustinus eram Picus, qui iura professus,
Iniustis pulsus legibus urbe fui,
Cura DEO placuisse fuit: caelestia mundus
Non curat, quae nunc percipio ipse, bona.
Prima maritalis vix dulcia foedera taedae
Attigeram, et nomen nacta parentis eram:
Cum nixus morbique gravis correpta dolore,
Abstrahor amplexu care marite tuo.
Ne tamen obscura sub terras morte venirem,
Vivit adhuc uteri sarcina grata mei.
Margaridi cumulum posuit Benedictus inanem,
Mens tenet aethereae lucida tecta domus.
Hoc Eobane iaces tumulo, doctrina per orbem est
Nobilis:o sacri fulgida gemma chori.
Multa tibi debent artes, et plurima linguae,
Et tibi de Libani vertice palma venit.
Isaidae iunctus, plectro modularis eburno:
Quaeque carent, reicis carmina, laude Dei.
Versibus exculti nil dulcius esse Micylli,
Unanimi loquitur musica turba sono.
Ulteriora tibi qui sacrat tempora Christe,
Aetatis damnans carmen inane levis.
Nobilis urbs Nicri tumulum cui praebuit: ipse
Mente adiit, Christi fisus amore, Deum.
Gloria caerulei tu prima Sabine Viadri,
Deducis facili carmina culta pede.
Itala quem tellus saepe est mirata canentem,
Atque suis dixit vatibus esse parem.
Parte tui sub humo tantum qui clause caduca es,
Ingenii volitat docta per ora decus.
Oscula qui fixit Christo, venerandaque vatum
Transtulit in Latios qui monumenta sonos:
Ardua quique preces totiens ad sidera misit,
In dextram quoties sumpserat arma suam:
Fastorum expleto numeroque dieque suorum,
Ienensi tumulum conditus urbe tenet.
Cum Davide idem laetatur, cumque Iohele,
In Christi peragens tempora laeta sinu.