Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., IACOBUS EPHRAIMO ET MAnasse nepotibus, in filios adoptatis, bene precatur. Inter
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.2.14
Unproofread scanNot analysed yet
TEr Deus omnipotens altor, ter maximus ultor,
Robore qui vincis, qui bonitate faves:
Vivere quemque velis suscepto in munere sanctum,
Debitaque officii texere pensa sui.
Sedula natorum veneretur cura parentes,
De quorum fragili corpore vita sumus.
Nec non et sacra de relligione docentes
Obseruet tota mente fidelis amor.
Quisquis amat fidos cum praeceptore parentes,
Huic tribuet vitae tempora multa Deus,
Verba Dei nunquam non convenientia factis,
Aeterna perstant inuiolata fide.
Ad seros durant patrum quoque vota nepotes:
Vatis enim sacri, vox patris, instar habet.
Non partis natus maiorum gaudet iniquus,
Impius aut longas possidet ullus opes.
Gratia larga tuo verbo viventibus adsit:
Hoc quoque sit primus discere, scire labor.
Qui te summe Deus vere metuitque colitque,
Et locat in Christo spemque fidemque tuo#
Verus adoptivo censetur nomine natus,
Atque domus haeres scribitur esse sacrae.
Effice promissa ne deturbemur ab aula,
Quam nullus proprio iure superbus adit.
Si qua bonos etiam contentio nascitur inter,
(Quando quidem nimium nescia turba sumus)
Dicere sit placide, placideque audire voluptas,
Et non difficili cedere mente Deo.
Nemo suos ortus, aut magna exordia tollat,
Iustitiae iactet munera nemo suae.
Nam Deus antetulit maiori saepe minorem,
Iunior ut primas nunc Ephraimus habet.
Isaaco Agarides, ut fratri cessit Esauus:
qui spretus primo, postea summus erat.
Quaeritur antiquae nova quae mutatio legis#
In promptu causa est, sic placuisse Deo.
Ille tulit legem, legem quoque sustulit idem:
Maior enim Deus est tempore, lege prior.
Donis quisque suis contentus credat in illum,
A quo uno pendet non dubitata salus.
Deinde pie meritis toto sit pectore gratus:
Grata Deo est hilari cum pietate fides.