Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., IACOBI BENE SUIS PRECATUri sancta et erudita adhortatio: Congregamini et audite.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.2.15
Unproofread scanNot analysed yet
INter discordes non est Deus, agminaque odit
Dissona, quae verus non sociavit amor.
Verus amor, patrem qui iuncti novimus unum,
Clementem nostris propitiumque malis.
Talis conuentus civis, seu maxima vota
Molitur, veniam seu petit ore pio,
Sentit adesse Deum precibus concordibus ipsum,
Et motus animo concipit inde novos.
Audiat ut promissa Dei, auditaque credat,
Creditaque ingenti spe generosus alat,
Esse animis unum, patremque audire iubentem,
Munera sunt coetus certaque signa pii.
Gaudeat his nostro donis Ecclesia seclo,
In pura concors cognitione Dei:
Et praestans animis alium non audiat ullum,
Quam qui sincere laudat amatique Deum.
Discipuli unius maneamus Christe magistri,
Unius ut nati dicimur esse Patris.