Latin
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., IUDAE CUM NURU THAMARE furtivus incestus. Partus Thamaris periculosus.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.2.3
Unproofread scanNot analysed yet
NIl sine mente Dei sanum, sine numine tutum,
Inque nefas homines lubrica turba sumus.
Improba comprimis urit praecordia flamma:
Nec raro improvidos blanda venena necant.
Morbus heu quoties occasio noxia sanctis,
Et fuit egregiis insidiosa viris.
At tu sole Deus sapiens, cum lumine mentem
Dirige, ne lapsu praecipitanter eant.
Exstingue impuros infirmis sensibus ignes:
Namque probas castus corpora casta Deus.
Quod si forte feri decepti daemonis astu
Labimur, et vinclis nos terret ille suis.
Errantes revoca, serua peccasse dolentes,
In meritos vindex nec celer esse velis:
Obiciatur suis ne nos satanae ira ministris,
Queis tenet ille, tua vincula rumpe manu.
Sint salui nati, pariat sine crimine coniunx,
Teque sit incolumis parua tuente domus.
Nemo bonus vivat tumida probitate superbus,
Nemo nocens speret non meliora sibi.
Saepe boni graviter labuntur: saepe nocentes
Delicti veniam, quam petiere, ferunt.