Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., IOSEPHI IN SERVITUTE AEquanimitas. Vis protervae dominae. Adolescentis fuga, et
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.2.4
Unproofread scanNot analysed yet
SI tua magne Deus miracula dicere coner,
Non mihi sat liguae, non satis oris erit.
Tu trahis ex utero matris: tu foedere sancto
Esse iubes natum, qui prius hostis erat,
Doctoresque pios tenero largiris ab aevo,
Instillent animo qui tua iussa rudi.
Nam qui non pietatem haurit cum lacte parentis,
Ille bonus frustra cogitur esse senex.
Haec queiscunque tuo tribuisti munera flatu,
Pro meritis grates da tibi semper agant.
Quod si nos patria carisque parentibus orbans,
Tradis in externi vincula servitii:
Et tolerare iugum, et dominis parere superbis,
Ferreque in ingratos si benefacta iubes:
Da Deus alme fidem, da nescia cedere corda,
Nostra fac arbitriis omnia stare tuis.
Excute segnitiem, ne vincat inertia: quisquis
Negligit officium, negligit ille Deum.
Nostra in te spectans patientia, vivere discat
Grata homini, discat vivere grata Deo.
Nullaque si meritis respondent praemia factis,
Noverit exigua sorte, beata frui.
Effice ne vexet mala diffidentia mentem:
Credere, perfidia, est, maxima, nolle Deo.
Neu fragiles sensus vincat mellita voluptas,
Fac celeres retro fortiter ire pedes.
Non secus Aetnaeis ut pingue bitumen in antris
Ardet: sic iuvenes feruidus urit amor.
Qui, nisi sis praesto, nulla medicabilis herba
Perfurit, et morbis interit ipse suis.
Nec cessat flammis ardentibus addere flammas,
Impurus, castis vis inimica, satan:
At tu caste Deus, castis insiste medullis,
Hospitium ut maneant sobria membra tuum.
Difficile est fugisse: sed est fugienda voluptas,
Claudere quae caeli lucida regna solet.
Quod si dura iubes nos vincula ferre, feramus
Vincula, mens vitii dummodo labe vacet.
Adiuva ut in gravibus superemus casibus, utque
Tempora, post nubes, candida solis eant.