Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., IOSEPHUS CUSTOS CARCERIS, Aulicis regis pincernae et oeconomo somnia
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.2.5
Unproofread scanNot analysed yet
NEmo nocere piis, quantumvis omnia possit,
Ni Deus ipse velit, nemo nocere potest.
Ille dat in maestis solatia libera vinclis,
Inque ipsa vitam monstrat adesse nece.
Pluribus a patria Iosephus profuit exsul,
Quam Cananaeorum si viguisset humo.
Tradidit indignis hunc saeva calumnia vinclis,
Oblitus Domini non tamen ille Dei.
Carcere in obscuro iuvenem sapientia texit,
Nesciaque aduersis cedere pulchra fides.
Ignaris lux est, et consolatio fractis,
Divini excutiens abdita consilii:
Nec dubitat, quin sit finem Deus ipse daturus
His, quibus est eius vita sepulta, malis.
Interea patriis praeceptis totus inhaeret,
Et vinctos meritis efficit esse suos.
Et seu clara dies, seu nox circumerrat Olympum,
Assidua pulsat templa superna prece.
O Deus intentas praebens orantibus aures,
Constantique probans pectora fulta fide:
Da nobis animos rectos, da ferre paratos
Omnia, pro regno quae toleranda tuo:
Ut mens de carnis vitiosae carcere rapta,
In vero peragat gaudia vera Deo.