Latin
2.3.0.13 to 2.3.0.15
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.3.0.13-15
Unproofread scanNot analysed yet
armis etiam virorum praestantium defensa, ut eam esse sciremus animosam, ac periculorum contemptricem: aduersariorum denique manibus propiis, aut violentis ruinis vindicata, ne operum mirabilium effectorem Deum negare quis auderet. Cum igitur hostes Ecclesiae a suis ipsorum telis tuti non sint, cumque victorias plurimas et gloriosas boni viri ac fortes reportarint, cum Angeli denique ipsi pro nobis stent ac propugnent: statuamus excelso et fideli animo, nec tyrannorum potentiam diuturnam, nec feritatem impiorum impunitam, tum Ecclesiae praelia auspicata et felicia, et piorum defensionen, etiam his miserrimis temporibus, et quasi extrema mundi vespera, futuram perpetuam. Prae clare dicuntur in Sacris literis illa, de protectione gregis pusilli, de attactu pupillae Dei, gestatione Ecclesiae in utero caelesti: sed historic illorum verborum veritate testantes, in aures atque animos hominum altius demittuntur. Quis enim est, cum Abrahami, Iosephi, Davidis, Ezechiae: cum Betuliae et Samariae urbium varia pericula, et praesentes ex iisdem ereptiones cognoscit: qui non spem concipiat, se quoque in similibus malis iri liberatum# Eadem vero spe, nostrae indignitatis cogitatione aut diminuta, aut obruta: alia se in his exemplis offert consolatio, cum illos viros excellentiscimos aliquando non minus, quam nos sumus, imbecilles animo, aut peccato contaminatos, aut diffidentia (quae vitia humana reliqua vincit) lapsos esse mens animadvertit: urbes quoque summis beneficiis affectas, similiter fuisse peccatis obnoxias: verum tamen nec has derelictas, et illos a Deo susceptos, quoties de suis delictis ex animo conquesti, et Dei misericordiam suspirantes, ad frugem, ut dicitur, meliorem se retulerunt. Saepius igitur repetenda eiusmodi historiarum, et inculcanda notitia est, ut talium exemplorum copia, et multarum liberationum recordatione, cum ad pietatem, magnanimitatem, constantiam animare: tum in primis ad laudem divinae potentiae ac bonitatis, nos quoque ipsos incitare valeamus. Occasionem laudandi atque praedicandi Dei, quamvis ea deest nullis temporibus: nunc tamen iustam atque evidentem nacti sumus: tu, cum Dabercusio et Figulo, tempore pestis periculosissimo, quae familia quoque tuam attigit, Dei benignitate liberati: ego cum Madeburgo, ipsius quasi manu in loca tutiora deducti. Tu autem, Compater, cum propter munus Ecclesiasticum maiore in sollicitudine sis: et domestico maerore, quem literis significasti, anxius magis fueris, hos libros Victoriarum caelestium ad te mitto: eoque magis, quod aliqui acetum asperserint vulneribus tuis: quibus, si homines essent, et fungi officio vellent, facere medicinam debebant. Cernentes aurem ex propositis sanctorum virorum certaminibus, Deum non modo pios diligere, ac tueri patris animo: verum etiam patris indulgentissimi affectu, eorum periculis affici, gemitus colligere, preces audire, lacrymas detergere, et omnes ipsorum afflictiones pro grato reputare sacrificio: