Latin
2.3.0.10 to 2.3.0.12
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.3.0.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Publicarum quoque et singularium defensionum autabolita memoria est, aut non obserata frequentia. Arcadii et Honorii Impp. temporibus, maiore propemodum miraculo tyrannus Gothorum Rhadagastus, ab urbe fugatus Roma, quam Achabi regis dominatu Benhadadas Syriorum a Samaria, Syrus enim armis hostium, quantumvis paucorum, centum millia militum: Gothus totidem et amplius amisit, ne uno quidem extincto, sed ne vulnerato qui dem milite Romano: ut D. Augustinus scribit. Duae in exercitibus Imperatorum legiones meruerunt, Domitiani temporibus Melitena, Diocletiani Thebea. Haec ex Aegyptiis, illa ex Armeniis conscripta fuit: prior a sociis Fulmi natrix, et a Graecis …appellata, quod non pila modo in hostes manibus immitteret, verum etiam vi precum caelitus fulmina torqueret: altera quoque res maximas, et Christiana professione dignissimas gessit. Utraque propter religionis observationem, et eius retinendae constantiam, primum decimo quoque ad supplicium rapto, deinde exauctoratis omnibus ferro deleta ab impiis principibus fuit. Talia periculosis Ecclesiae temporibus acciderunt innumera: sed aut obscurata negligentia est, aut mendaciis corrupta, tantorum pro CHRISTI nomine factorum gloria atque nobilitas. Quamquam quid mirum est, id esse factum# cum homines superstitiosi et temulenti non solum vera reiecerint, et ea conmentis ac fabulis contaminarint: verum etiam nullo modo piandum adiecerint nefas atque flagitium, ut a Deo desciscentes, uni illi honoren debitum inuocationis cum hominibus, communicarent: his fortunarum, vitae, studiorum, Rerumpublicarum, Ecclesiae denique defensionen attribuerent: utque per eos aditum haberent ad Deum faciliorem, vota iisdem facerent, peregrinationes susciperent, aras dicarent, pulvinaria sternerent, templa exaedificarent: cum tamen, ut Timotheo Paulus scribit, unus Deus sit, unus etiam conciliator Dei et hominum, homo CHRISTUS IESUS: et, ut concilio Pontificum loquitur Petrus, praeter IESU CHRISTI non aliud nomen sit, in quo nos oporteat salute consequi. Atqui de victoriis sanctorum, quas …appellare suavissimo ac gravissimo poetae Prudentio placuit, tradita quae sunt, ea sanis hominibus ac piis mentibus ex eorum lectione auctorum, qui absque divini nominis infamia, sancte et simpliciter posteris tradiderunt, relinquimus cognoscenda. Hoc autem tempore, ut de Ecclesiae defensione, ac triumphus sanctorum aliqua et ad fidem certa, et idonea ad consolationen afferremus exempla, ex sacris ea libris, et antiquissimis Ebraeorum historiis delegimus, nullius pii cognitionem fugientia, et ore Spiritus Dei testata. Ex quibus manifestum est, quomodo aeternus et omnipotens conditor ac gubernator Ecclesiae Deus, aut per Angelos mirifice, aut per Heroas fortiter, aut per aduersarios de suis ipse aduersariis triumpharit potenter. Angelorum praesidio liberata saepius Ecclesia est, ne in humanis tantum opibus, aut obiecta oculis potentia haereremus: