Latin
2.3.0.7 to 2.3.0.9
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.3.0.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
et traditur solummodo in Ecclesia, et constituit quoque Ecclesiam veram. Homo autem cum initio esset ad agnitionem et observantiam auctoris Dei perpetuam conditus, maxima sua cum felicitate: man dati quod acceperat violatione, gratia Dei excidit, et in exitium miserabile se coniecit. In qua maestitia miseriaque a Deo destitutus, et desertus non est, qui cum Ecclesiam, qua et ab Angelis in caelo, et ab hominibus in terra aeternis celebraretur temporibus, instaurare sibi constituisset: hominen aerumnosum ac perditum in gratiam recipit, et nova nascituri filii consolatione erigens, spem veniae ac salutis indubitatam proponit. Qua spe fundata nixaque Ecclesia, firma semper et inuicta exstitit. nam nec in diluvio orbis terrarum tota interiit, nec cum Sodomorum ruina atque cineribus concidit, nec ullis calamitatibus abrepta penitus et sublata fun ditus fuit: cum in conmuni totius mundi naufragio gubernatoren, in urbium incendiis ducem, in mari rubro comitem, aliisque periculis liberatoren haberet Dei filium: cuius se praesentia atque ope sustinet, et fide in ipsum incolumis ac superstes semper evadit. Hunc Filium Deus in una gente promissum, temporibus postremis non uni genti, sed omnibus sub caelo nationibus exhibitum, patronum et tutorem constituit Ecclesiae: qui naturam hominis assumens, divinam retinens, morti se ac cruciatibus subiecit, et in imagine sua nobis eam quam amisera mus, retulit, nostrae enim deformitati suam obiecit pulchritudinem, damnationi crucem, indignitati iustitiam, morti vitam. Illam vero quam sibi adiunxit et copulavit Ecclesiam, non e lignis marmoribusue exstruxit, neque uni alicui loco affixit praecipuo: sed in animis atque pectoribus hominum collocavit, ubicumque gentium aut locorum eius beneficio homines egerent: egebant autem omnes, locis omnibus atque gentibus. Eandem denique non ostentatione inani, ave pompa theatrica, neque perituris opibus dicavit per alios: sed agnus ille iam inde ab ultima mundi origine mactatus, suo sanguine in cruce effuso, propriam sibi fecit, et e prophana atque immunda sanctam innocentemque reddidit: et servitute durissima oppressam, in pristinum gratiae et libertatis locum restituit: nec pro ea orare ac propugnare, tanquam custos assiduus, et propugnator fidelissimus, ullis temporibus desistit. De Ecclesiae aut et piorum defensione, quam et in calamitatibus communibus publice, et in suis quisque angustiis privatim sentimus, scripturo non nihil, duo tempora fuere consideranda, recentia atque antiqua. De recentibus, quo minus explorata et certa habeamus, eorum hominum qui sanctorum virorum certaminibus atque victoriis sua affinxerunt somnia, improbitas et malitia effecit, ut, secundum uulgare de humana levitate dictum, Quid credas, aut cui credas, nescias.