Latin
2.7.0.1 to 2.7.0.3
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.7.0.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
GEORGIUS FABRICIUS CHEMNICENSIS WOLFgango Meurero, philosopho et medico clariss. S. D. GRATULANDUM nobis nostrisque liberis est, quod aetas nostra in ea incidit tempora, quibus doctrina caelestis de salute hominum ita eluxit, ut maiorem veritatis splendorem consequi non queat. quamcumque enim partem cognitionis illius amplissimae consideramus, nulla reperietur, quae non tradita absolutaque his temporibus sit: sive ea tantummodo in perceptione posita, sive est factis et actionibus demonstranda. Hominibus sane sentientibus, et sapientibus modeste, rerum necessariarum tractatione, illustratione obscurissimarum, difficillimarum explicatione, factum abunde satis esse constat. quod in principiis et elementis pietatis, quibus aetas imbui tenera solet, probatum: in maioribus quoque, ex iisdem tamen initiis ortum habentibus, inquirenti verum esse apparebit. In illis autem ipsis sapientiae Christianae fundamentis, quanta ignoratio, quantae tenebrae fuerunt: quantum annos supra quingentos silentium# Causas legum divinarum, partes fidei Christianae, sacramentorum propriam institutionem, et salutarem usum, intellexerunt paucissimi, si modo intellexerunt ulli: recitare verba sciverunt ne flamines quidem ipsi, et pontifices, Preces necessitate quadam retentae sunt, sed tantum decantati et commendati numeri. Etenim nequis ex intelligentia verborum melior evaderet, et peritior, in multis gentibus preces murmurarunt lingua ignota, tam pueri quam mulieres. Exstant quoque edicta et libelli, qui cognosci eas, ut et alias res sacras, sermone vernaculo interdicunt, tanquam opus nefarium, et vulgo abominandum. Verum enim vero quia verbi divini auctoritatem eiusmodi legislatores parvi faciunt: considerent hominum atque temporum tantum sapientiorum exempla. Legerunt sacram Scripturam (Graecos et Romanos excipio) sua olim lingua Syri: legerunt Dalmatae, interprete (ut ferunt) divo Hieronymo: legerunt Gothi, expositore Wulfila episcopo: legerunt Saxones, curante Ludovico Pio, Caroli Magni filio: legerunt Indi et Armenii, et adhuc aliqua inter ipsos eius rei testimonia extare dicuntur. Franci historiam Euangelicam, aliquot item veteris Testamenti libros, Otfrido Fuldano et Wilramo Pabepergico auctoribus, legerunt. Eiusmodi libri, inualescente Romana tyrannide, aut suppressi, aut e manibus vulgi erepti sunt: nimirum ut imperiti sacrificuli in reliquos homines, quasi caecos aut fatuos, regia potestate et libidine uterentur. Deus autem misertus primum Saxoniae, deinde aliarum quarumdam gentium, pristinam sui verbi lucem in Ecclesiis suscitavit: mox in Scholas quoque, imo in agros atque officinas, per puerilem Catechismi notitiam, et non inquinatam interpretationem, fulgorem eius introduxit. Noverunt iam puellae et pueri nostri, quem Deum inuocent: sciunt quid a nobis Deus postulet, quantumque nos praestare valeamus: