Latin
2.7.0.4 to 2.7.0.6
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.7.0.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
a quo petendum, quid've petendum, et qua fiducia petendum, didicerunt: cuius beneficio Deo reconciliati, et quibus foederibus filio eius inserti sint, non ignorant: tenent sensum Patris aeterni, et animum erga se atque universos: seque membra eius esse societatis habent persuasum, cui et venia omnium delictorum proposita est, et vita sempiterna merito et uulneribus CHRISTI comparata. Distinguunt Distinguunt in partibus fidei Christianae personas divinitatis et officia: fatentur cuius omnipotentia conditi, cuius pretio redempti, cuius gratia illuminati sint: unum Deum in tribus personis aeternum, sapientem, castum, beneficum, misericordem praedicant et adorant: secernunt suam confessionem ab Ethnica, Iudaica, Turcica, Pontificia: quae disciplinae omnes s filium Dei aut non noverunt, aut nosse nolunt, aut cognitum contumelia afficiunt. De vero autem atque unico Deo. cum instituti sunt pueri nostri, legis mandatis de voluntate ipsius fiunt certiores: quid corde, ore, omnibus mentis corporisque viribus sit tribuendum Deo, percipiunt: quid debeant maioribus, aequalibus, inferioribus, singulis denique hominibus intelligunt: docentur non solum manus, oculos, membra, linguas habe re abstinentes, verum etiam cogitata et impetus moderatos, pectus pariter ac animum cupiditatibus vacantem. Tali legis voce, tanquam paedagogi ductu, viam monstrari ad CHRISTUM audiunt: quem bona conscientia fideque firma inuocare, animis castis et sinceris colere inbentur: neque ullius patrocinio alterius ad Deum patrem opus esse ad impetrandam animi corporisque felicitatem, sunt certissimi. Complectuntur in precibus omnes secum homines: et patrem communem, universi moderatorem ac dominum, et amicum generi humano exorant, ut nomen ipsius perpetuo celebre, regnum praesens, voluntas sancta propitiaque nobis permaneat: praeterea ut clementem caelorum terraeque faciem ad sustentandam vitae fragilitatem ostendat, victum, hospitia, pacem ad pios conventus celebrando largiatur: et quoniam tanta liberalitate indigni sumus, neque grati pro bonis innumeris esse valemus, ut errores delictaque ignoscat, et in profundum demergat: denique ut insidias, insultus, arma diaboli moretur et impediat: et naturam hanc miserrimam in amissum integritatis et salutis restituat locum. In hoc studio et interpellatione, ne quis vel suae indignitatis metu, vel audaciae calumniis fiat remissior, proponuntur oculis atque animis certa symbola, et quasi tesserae et sacramenta, quibus constricti tirunculi nostri Christo militaturi informantur, cui nomina duci dederint, et in quam multitudinem collecti sint: aquae immersione et verbi caelestis efficacia admonentur, ut quoties nomen nominare suum audiant, totiens meminerint, se id ab Ecclesia accepisse, et in manu Dei esse consignatum: