Latin
2.7.0.7 to 2.7.0.8
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.7.0.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
praemonstrantur deinceps illis omnia susceptae militiae iura, pericula, emolumenta. Hostibus autem multiplicibus, cum ausu aut robore proprio nemo umquam fortissimorum resistere potuerit, sed a signis recesserint, et ducem suum reliquerint omnes, de integro ducuntur ad pietatem et clementiam sui imperatoris: qui se ipse pro Ecclesia patri aeterno devovit, quique praeda hostibus esse non renuit, ut unumquenque nostrum a poena immunem, ad signum illud unicum in cruce propositum revocaret, et recolligeret: neve accessum minus gratiosum aut patenten putaremus, sui corporis cibo, suique sanguinis poculo in hunc diem, et fidem suam obligat, et nostram confirmat: cuius doni usu et perceptione, Christi beneficium nostrum esse statuimus meritum: et quia unum corpus cum ipso efficimur, vitae haereditatem et possessionem caeli nobis usurpamus, ure gratiae, fiducia promissionis, spe misericordiae: nec tolli a nobis posse eam gloriam ac beatitudinem, testimonium, et (ut divus Paulus nominat) …,est in animis et conscientiis piorum, spiritus Dei sanctus. Haec capita fidei et professionis Christianae ante multos annos tractavi carmine simplici et tenui: quod ante aliquoties editum, nunc tuo vir clariss. nomini inscribo: et Argumenta Apostolicae et Evangelicae lectionis, quae diebus in Ecclesia festis populo Christiano proponuntur adiungo, ut hoc veteris amicitiae nostrae publicum sit testimonium, et observantiae erga te meae fidele monumentum. Vale: Misenae Hermundurorum, e ludo illustri, Cal. Febr. Anno redditae salutis M.D.LVII.