Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, PIETAtis puerilis Liber III., PUER EXCITATOR sui ipsius.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.9.38
Unproofread scanNot analysed yet
CUm scuto vallum Romanus miles, et ensem
Pilaque fert, aestus negligit atque nives.
Ille modo terris, saevis modo militat undis.
Mutat et Hesperiis Thracia regna plagis.
Idem opus exercet si tardus, pectora telis
Si negat, in pedibus spemque salutis habet:
Si non insolitis epulis, urgente periclo,
Seit vesci, et longae taedia ferre famis:
Non expugnat opes hostiles, nulla trophaea
Erigit, aut niveis insidet altus equis.
Nos quoque militiam, ductu meliore, secutos
Non minus infracta vivere mente decet.
Qui non attollit fidentem ad sidera uultum,
Continuat noctes, continuatque dies.
Qui non vina fugit, cui non est spreta voluptas,
Quem seruire pudet, quem vigilare piget.
Illum nullus honor comitatur, gloria nulla:
Et quanto vivet tempore, nullus erit.
Christe tuis da nos pugnare et vincere signis,
Quos agere hac vitam conditione iubes.
In primis animis subeamus fortibus, omne
Quod nostri in studiis muneris esse solet.
Nemo Deo absque fide carus, nemo absque labore
Commodus, aut aliis utilis esse potest.