Latin · Elegiac couplet
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS, PIETAtis puerilis Liber III., PUER PAENITENS.
Georg Fabricius, Poemata sacra 2.9.39
Unproofread scanNot analysed yet
AUdivi praecepta mei, tua iussa, magistri
O Deus: audivi iussa severa tua:
Sed qui fit, iussis quod non parere facultas
In me, qui cupio vivere Christe tibi#
Cum mens dicta probat, cum se parat ipsa voluntas,
In membris pugnat dissona secta meis.
Non opus arbitrii est hominis, non gloria carnis,
Aut sapere, aut minimum posse videre bonum.
Unde igitur vitae ducam primordia sanctae,
Unde tibi placeam mi Domine atque Deus#
Posse placere tibi, tua gratia: posse probare
Se tibi, tu tribuis: non alii atque alii.
Ergo tibi placeam, te propter, et aspera nati
Vulnera, quae vires sola salutis habent.
Auspiciumque aevi ducam melioris ab alto
Numine, quod mentes suscitat atque novat.
Tum novus accinctusque tibi, tua iussa replebo,
Quantum sacra tui numinis aura dabit.
Quae cum destituit, quae cum se irata reducit,
In multum infelix est caro prona nefas.
Nil caro, nil hominis sine te speciosa voluntas,
Dedita quae satanae est, quam tibi Christe, magis.
Tu tibi me forma, tu me trabe: nam nisi tu me
Traxeris, ante meos certa gehenna pedes.
Ergo tibi rape me pater, et tu nate perennis,
Amborumque unum lumen, et unus amor.