Latin
V. DE REGNO POLONIAE
Georg Horn, Orbis politicus 103
Unproofread scanNot analysed yet
Omnium Nobilium Populorum par est autoritas, uno dissentiente, reliqua irrita sunt suffragia, unusque Nobilis jus habet intercedendi in Comitiis Poloniae. Cùm caeteri omnes consensum praebuissent, unus Nobilis surrexit, &se hoc non probare dixit. Rogatus causam, dixit: quia Nobilis sum: neque ante ratum putarunt esse decretum, quàm ipsius consensus impetraretur. §. 2. In Comitiis Poloniae praevalet autoritas Nunciorum terrestrium, qui sunt deputati Nobilitatis, &causam libertatis publicae contra Regem &Senatores regni strenuè agunt. Semper enim metuunt Nobiles Poloni, ne à Rege suis privilegiis spolientur. Habent autem privilegia ingentia. Quippe suis Subditis cum absoluta potestate dominantur, in iilos jus vitae &necis habent. Ita singuli ferè Nobiles singuli sunt Reges. III. Militia Polonorum equestris est. §. 1. Pro tot privilegiis Nobiles propriis impensis militare coguntur. Sola ibi Nobilitas tractat arma: Cives ad Mercaturam vel opifitia: Rustici ad stivam relegantur. Hinc, quia Nobilibus Polonis turpe videtur pedibus incedere, omnes equestrem militiam sectantur. Et hoc est illud robur militiae Polonicae; centum millia Nobilium stant in procinctu ad defendendum regnum. De finibus prolatandis non sunt solliciti.