Latin
V. DE REGNO POLONIAE
Georg Horn, Orbis politicus 104
Unproofread scanNot analysed yet
Inter Equites censentur Cosacci levis armaturae, quorum unicus scopus est omnia vastare, depraedari &incendere, tàm hosti, quàm amicis terribiles. §. 2. Quod si Poloni opus habeant peditata, illum non ex suâ gente, sed ex Germanis &Hungaris conducunt. IV. Opes Polonorum in Frumento consistunt. Polonia est Europae Aecvotus, ac inprimis Belgii horreum. Messes Polonicae totam ferè Europam sterilitate ingruente alunt, ac propterea tota Europa optat Pacem Poloniae, ut illius uberrimâ frumenti copiâ faturetur. Ac ipse Deus fluvio Vistula totam Poloniam permeante, &apud Dantiscum in mare Balthicum se exonerante, tanquam aliquo Nilo beare voluit, ut suas merces Europae reliquae impertiretur. Emporium Mercatur s Polonicae in mari Balthico Dantiscum est, pro cujus libertate hactenus Belgae tàm acriter pugnarunt, ne nimirum à Poloniâ velleretur. V. Hostes Polonorum Sveci, Moscovitae, Tartari &Turcae sunt. §. 1. Inter Secos &Polonos hostilitates exercentur tribus de causis. (i) propter Levoniam. (2) propter praetensionem aneae Sigumundi in Regnum Sveciae. (3) propter titulos &insignia.