Latin
V. DE REGNO POLONIAE
Georg Horn, Orbis politicus 106
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Esthera Judaea Judaeis à Casimiro M. ingentia Privilegia impetravit. De quibus videantur Constitutiones Regni Poloniae. Sic Efther sub Rege Ahasvero: ut nomen illud quasi fatale &factorabile videatur Judaeis. Ab eo tempore Iudaei omnia ferè vectigalia regni Poloniae possederunt gravi cum oppressione Indigenarum. Atque haec una ex praecipuis fuit causis, cur Cosacei nuper rebellarint. VII. Polonia ob Regum Electionem et turbuienta. §. 1. Quanquam Regnum Poloniae sit Eleeum, nunquam tamen Poloni praeteritâ familiâ Regiâ exteros elegerunt, sed si quando deficiat familia Regia, tùm demum oriuntur graves factiones, antequam in novum Regem conspirare possint. §. 2. Competitores Regni Poloniae sunt (1) Moscus, ob eandem linguam, originem &viciniam. (2) Tartarus Precopensis, qui tribus inprimis rationibus nititur. 1. Se esse potentem, ac vel 100000. Equitum in aciem producere posse. 2. se esse parcum &paucis contentum, quippe cui caro equina cibum, sanguis, vel lac, potum praebeat. 3.