Latin
V. DE REGNO POLONIAE
Georg Horn, Orbis politicus 185
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hae controversiae tot bellis decisae brevi evanescent, exstinctâ lineâ Sigismundicâ. §. 2. De Moscorum cum Polonis dissidio, ejusque causis, suprà dictum in Russiâ. §. 3. Tartari Precopenses Voliniam &Podoliam infestant. Deliberatum aliquando in Comitiis Poloniae de Pestilentiâ illâ Tartarica: vel venitùs exscindenda, vel saltem refrca nanda promtissimum remedium videbatur, siquidem Insulae fluvii Borysthenis, praesidiis communirentur, quem transire Tartari in Poloniam excurrentes debent, sed res effectu caruit. Ita hodieque Tartari annuis excursionibus Poloniam depraedantur, vel ut amici, vel tit hostes: ipsis enim perinde est, quo titulo Poloniam invadant, cùm semper praedâ, inprimis verò hominum agminibus graves, in Tauricam suam revertantur. Tartari igitur non student occupare, sed tantùm depraedari &vastare Poloniam. §. 4. Maximus autem procul dubio hostis Poloniae est Turca, praesertim postquam Waslachiam, Muldaviam ac Transsylvantam cecupavit claustra Regni Poloniae, ac quia Tartaros sibi obnoxios habet. Sed de hoc hoste nil adhuc certi statui potest, quia consilia tantùm &metus hactenus cognita.