Latin
GERMANICI
Georg Horn, Orbis politicus 106-2
Unproofread scanNot analysed yet
pacifici, atque aliem à violentis illis consiliis essent; quas praeterea Turcica bella omni illo tempore, ne se commovere possent, distinebant. II. Hunc Europae statum immutaverunt induciae Belgicae, quae Anno 1609. in 12. annos pactae. Ita universali per Europam pace, duae hae factiones quasi per otium, altera in alterius exitium, consultare coeperunt. Id praecipuè agebatur, quâ ratione successio haereditaria Domûs Austriacae in imperio vel impediri, vel promoveri posset. Praecipuus author fuit Henricus IV. Gall. Rex, qui ingentes animo complexus fuerat destinationes, ac jam foedus iniverat cum omnibus per Europam Protestantibus, pro moderanda Domûs Austriacae ambitione. Tantas spes repentè parricidalis Racaillaci culter abrupit, Anno 1610. 14. Maji. Hoc capite ablato cessavit quidem praecipuum illud negotium, nihilominus tamen ex eo natum fuit bellum Iuliacum, quod in specie pro successione in Ducatum Cliviae, Juliaci, ac Montium gerebatur, re ipsâ autem initium erat feralis illius, congressus Hispanorum &contra Hispano rum, &totius tragoediae primus quasi actus Ita A. 1610. Hispanienses Wurtzburgi, contra-Hispanienses Halae Svevorum foedera sua confirmarunt: illi sub Ligae, hi sub Unionis nomine, ac eodem tempore incendium in Alsatia erupit, iisdem planè causis ac partium studiis. Hispanienses erant, praeter ipsum Regem Hispan. Pontifex Romanus, omnes R. Catholici Iesuitisati, Domus. Instriaca, Dux Bacariae, &aliii quidam Minores: ac Dux quidem Bacariae, non ullo erga Domum Austriacam singulari affectu, sed propter varia commoda, &quia Elector Palatinus ab alterâ parte erat, Hispaniensibus se conjunxit. Contra-Hispanienses, Regnum Galliae, Angliae, Daniae, Seciae, Ordines.