Latin
GERMANICI
Georg Horn, Orbis politicus 107-2
Unproofread scanNot analysed yet
Belgii, Hestetii, Veneti; ac multi Italiae Principes, tùm omnes per Germaniam Protestantes, Princeps Transsylvaniae, ac ipse Turcarum Imperator. III. Ita cum utriusque factionis adulta esset potentia, &pares viribus, pares etiam spe successuum essent, cùm amplius jure &legibus disceptari inter aequales non posset, res commissa armis ac bello fuit, eumque infensarum partium fervorem multùm auxit ac maturavit declinans Rudolphi II. aetas, ac imperii neglectus; unde contemni à suis, ac à proprio fratre Matthia vivus vidensque spoliari regno Bohemiae &Hungariae, ac in Ordinem redigi: sperni quoque ab Ordinib. Imperii coepit. Cum eo Anno 1612. decimo Jan. Bax obiit ac sepulta fuit. Nam quamprimùm Matthias, frater ejus, successit, invalidus corpore pariter, &animo, totus ab arbitrio Hispanorum pendens, bellum hactenus, utcunque pressum, erumpere, ac perpetuâ motuum successione totam corripere Europam. Initium à Bohemis factum. Cùm enim Domus Austriaca in tribus tantùm consisteret, Matthiam ac Leopoldo, quibus nulla prolis supererat spes, ac Ferdinando: satagere Hispani, quâ ratione Bohemiam, regnum, ut vulgò credebatur, electivum, haereditario jure posset transferri, exstinctis Austriacis, ad Reges Hispaniae, ac jam scriptae in eam rem fuerunt tabulae solemnes.