Latin
GERMANICI
Georg Horn, Orbis politicus 108-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil sperari poterat de Bohemorum consensu, qui non dissimulabant sese talem electuros regem, quem statui suo convenientissimum putarent. Unicum ergò huic exsequendo consilio restabat remedium, ut nimirum, quocunque praetextu, commoto bello, Bohemia in haereditariae Praetextus provinciae formam redigeretur haud diu quaerendi, divisa religionum studiis Bohemia. Igitur cùm Praelatorum quidam destruxisset templum Protestantium, tanquam illegitimè structum, disceptare inter se partes: ac cùm Imperator, itemque Rex Marthias, propter infirmitatem ab utrisque contemneretur, rem ad arma deducere, &vulgares titulos, religionem ac libertatem bello praetexere: &aucta fuerunt partium odia, cùm Ferdinandus II. Anno 1617. Bohemiae Rex plurium suffragiis creatus esset. Unde aucti Hispaniensibus animi, ac Ordines sub utraque, &sub unà apertè collidi, praesertim cùm Ferdinand. II. literas Majestatis, quibus privilegia sub utraque continebantur, confirmare detrectaret. IV. Ita Anno 1618. 13.