Latin
HISTORIAE
Georg Horn, Orbis politicus 128-3
Unproofread scanNot analysed yet
Non nunc id commemorabo, quod magnum sanè servitutis argumentum est, vilissima semper Aethiopes mancipia fuisse, quos insuper natura nigro, &noctis colore tinxit, sive id ex divinâ maledictione, sive peculiari corporis habitu, ac nobis penitus incognitâ ratione, neque enim super hoc à naturae consultis consentitur, originem traxerit. Diviso in nationes provinciasque, post disjectam fulminibus, si Abydeno fides, &terrae. motu Babylonicam turrim, caetero orbe, mox, ut cunctis affectibus flagrantior dominandi cupido, homines ambitiosi, &potentiae avidi, emerserunt, unde bella &dominationes. Nam hactenus intra suam cuique patriam regna finiebantur. Primus, aequalitate exutâ, Nimrod, Graecorum Bacchus, venationis obtentu, ex Arabum desertis, in amoenissimos Babyloniae campos, progressus, cùm vires suas circumspiceret, ejus urbis imperium rapunt, ac brevi magnum regnum conflavit. Hoc auctore adductius regnari coeptum, &ut in praerupta atque urgente serviture, captivitates urbium ac provinciarum sequebantur. Neque tamen diuturna Nimrodo potentia. Quem, vel ejus filium aut successorem, mox illo fastigio demovit Assur, qui &Thurras, Belus ac Ninus, liniNinives conditor, atque etiam in praelio obtruncavit.