Latin
HISTORIAE
Georg Horn, Orbis politicus 129-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus quidem memorabilis expeditionis Moses meminisse videtur, cùm inquit: Inde egressus Assur. aedificavit Ninieen. Nam Assur Semi filium esse, non regionis nomen, multa arguant, quae prolixiùs commemoraregunstituti operis brevitas non permittit Idem ex Julio Africano, &Diodoro Siculo, haud obscurè colligitur, quorum ille, distineta initiò Imperia fuisse, Assyrium &Babylonium, tradit, ac Belum, Assyriorum Regem, Babyloniis debellatis, suae eos potestati subjecisse: alter, Nimum, Assyria Regem, Babylonios in vasisse, sibsque, Rege eorum interento, tributa pendere coegisse. Qui quidem Babyloniorum Rex alius quàm Nimrod, vel ejus Successor, quod nobis in ambiguo, ut temporum series ostendit, esse non potest. Ita Nimrodi potestas citò in Assurem, &ad Semi, cui debebatur, familiam rediit, jugumque Chamo impositum fuit. Longo inde apud Assyrios regnatum ordine, fama &Scriptores vulgârunt, tantâ amplitudine, ut ab Indis, ad Europae terminos, cuncta terrarum nationumque, imperio complecterentur; &exstat prolixa sanè atque magni fica Regum series, quae non nisi legentium credulitate hactenus defensa, &sub antiquitatis nomine, excusatiùs accepta fuit. Nam neque tàm vasta, illis jam temporibus, Assyriorum dominatio erat, neque ea, quod ex sacris manifestum, in vicinos potentia. Quippe nullum in Chananaeos, Damascenos, Syros interamnates, &contiguas gentes, Assyrios, per multa secula, ab Abrahmi aevo, usque ad Phul Assuris tempora, exercuisse Imperium, saris constat. Quin ipsi sub Persis aliquandiu Assyrii &Babylonii, ut ex Kedorlahomeris bello patet, qua militantes in castris suis, sibique obnoxios, Babyloniae, Ponti &Pamphyliae Reges, habuit, ac terminos imperii sui, ueque in Chananaeam, Pentapoli tributum pendente, extendit.