Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 13-4
Unproofread scanNot analysed yet
A. M. 3482. Magi, occupato per frandem regno Persiae, quendam pro fratre Cambysis Pseudo-Smerdin subornarunt, qui cum applausu, velut legitimus regni successor sufceptus, per septem menses pro vero Rege fefellit. Tandem fraude detectâ, septem Nobilissimi Persarum Proceres contra hunc impostorem conjuratione initâ, eum non absque gravi periculo in regiâ interfecerunt. Ita cùm nemo ex regiâ stirpe Cyri superesset, interregnum in Persiâ coepit, ac diu inter septem Proceres de formâ Reipublicae deliberatum; cùm alii Democratiam, alii. Aristocratiam, alii denique Monarchiam commendarent, quae ultima sententia tandem praevaluit, ut cùm electio inter virtute meritisque pares difficilis &invidiosa esset, placuit rem casui &sorti permittere; ut ille Rex esset, cujus egeam orienti soli primus adhinnivisset. A. M. 3483. Darius, Hystaspis filius, calliditate Oebaris, equisonis sui, qui pridiè eqvum ad hinniendum assvefecerat, Rex Persarum creatus fuit. Cujus magnae ac praeclarae res circumferuntur. Primò enim Babylonios, qui rebellione motâ, ut annona prolixior foret, proprias uxores strangulaverant, fidelitate Zopyri superavit.