Latin
MEMORABILIA
Georg Horn, Orbis politicus 14-3
Unproofread scanNot analysed yet
Is Zopyrus labia sibi naresque &aures praescidit: ita à Dario simulans se mutilatum in Urbem ad Babylonios transfugit, &ab ipsis veluti Dario ob tam insignem injuriam infensissimus, Dux creatur. Cumque aliquoties feliciter contra Persas, fugam simulantes, pugnâsset, tandem &exercitum, &Urbem, Dario prodidit. Cujus fidem miratus Darius: tot sibi Zopyros optavit, quot grana essent in malo punico. Post haec bellum Sythas Europaeis intulit, exercitu septingentorum millium trans Danubium in eorum regiones traducto. Sed Scythae ad interiora se recipientes, nihil nisi solitudinem &inopiam, velut insuperabilem quendam murum, Dario objecerunt: unde amissis octuaginta millibus, re insecta, trepidus in Thraciam revertitur, missisque ad Macedonum Regem legatis, terram &aquam, quae spontaneae deditionis erant argumenta, sibi dari jussit. Sed illos, quod impudicè foeminas in convivio attrectassent, Alexander Regis filius, per subornatos puellarum habitu adolescentes, obtruncavit.