Latin
HISTORIAE
Georg Horn, Orbis politicus 130-3
Unproofread scanNot analysed yet
Judicum aevo, praevalidi in vicinos, Mesopotamiae, Moabit idis &Palaestinorum Reges. Davidis temporibus amplae Tyriorum res; inde Damasceni latè regnantes. Quae omnia liquidò probant; nullam adhuc, illis antiquissimis seculis, Assyriorum Monarchiam fuisse, ac ne Homero quidem cognitam, qui cùm undique, ex toto quasi orbe, ad Trojanum bellum, Reges nationesque convocet, alto tamen silentio Assyrios cum Imper. Teutamo, cujus fuisse clientem Priamum volunt, involvit, non dissimulaturus utique maximam rem, qui levissimis etiam animum advorterat. Nam si Teutami, Assyriorum Imperatoris, cliens Priamus, cur non totius regni mole in Graecos, ab ipso itum, praesertim bello in decennium protracto? Et ignorarene potuit diligentissimus scriptor, totius Asiae Monarchiam, qui etiam Memnonem, ex Susiana, in commilitium traxit? Quare, quae de antiquissimis Assyriorum rebus traduntur, in majus scribentium vanitate aucta sunt, ac imprimis faedatus Fastorum Siculorum, sive Chronici Alexandrini author, qui Italiae Reges, Picum &Lamem, Assyriis ante Belum regnantibus, admiscet, &octavum à Semo Sardanapalum statuit; quo nihil dici potuit insubidum magis.