Latin
III. DE REPUBLICA
Georg Horn, Orbis politicus 132
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc Collegio admittitur Supremus militiae vel Proἐικοια Gubernator, ejusque Successores, si qui ipso ad huc vivo designati fuerint, ut maturè assvescant negotiis Reip. tractandis, ac nosse discant mores &ingenta Magistratuum. IX. Supremus Reipubl. &Militiae Praefectus constitutus fuit ex Familiâ Nassovia. §. 1. Hujus rei duplex fuit causa. 1. Merita Familiae Nassovicae in hanc Remp. Quippe primus Wilhelmus Princeps Auriacus fundamenta libertatis posuit. Ejus duo filii ac Successores Mauritius ac Fridericus Henricus eam ad summum potentiae &Majestatis fastigium duxerunt. Ita hujus familiae tanta semper apud Belgas Confoederatos fuit aestimatio ac dignitas, ut non alios existimarint suae libertatis ac Reip. defensores ac Gubernatores esse eligendos, quam ex hac Familiâ. §. 2. Accessit quòd haec Familia amplissimas in his Provinciis ditiones atque opes possideret, ac inprimis quòd Belgarum moribus assveti quàm optimè nossent, illud temperamentum, quo hi populi maritimi essent gubernandi, familiaritate nimirum Procerum, &amore ac benevolentiam populi. §. 3. Praefecti hujus Reip. duplex fuit titulis; Respectu Reip.