Latin
III. DE REPUBLICA
Georg Horn, Orbis politicus 133
Unproofread scanNot analysed yet
vocatur Gubernator, cujusque est titulus Excellentia; Respectu Militiae vocatur Capitaneus Generalis. Ejus magna quidem auctoritas, sic tamen, ut Suprema potestas semper sit Ordinum, quorum se etiam non nisi ministrum profitetur. Praecipuae Prarogativa Gubernatoris fuerunt. (1) Potestas ignoscendi. (2) potestas conferendi dignitates. (3) eligendi Magistratus Urbanos secundùm leges &consuetudines cujuslibet loci. Idem fuit Praeses &Caput Iudiciorum, supremus Academiae Curator, Moderator &Arbiter Controversiarum inter Provincias. In caeteris ejus Potestas Ordinum autoritate limitata ac circumscripta fuit. X. Praecipua cura rei Maritimae est. §. 1. Haec commissa est Collegio Admiralitatis, qualia sunt diversa in Hollandiâ, Zeelandiâ &Brisiâ. In Hollandia sunt tria, Amstelodami, Roterodam: &Hornae, quod interdum Enchusam transfertur. In Zeciandia unum Midelburgi: in Frisia quoque unum Doccumi &Haerlingae. §. 2. Horum praecipuum munus est providere, ut libera sint maria &navigationes, ut classes &naves bellicae omnibus rebus necessariis sint instructae, ut controversiae Nauticae decidantur. §. 3.