Latin
HISTORIAE
Georg Horn, Orbis politicus 132-2
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde muros Babylonis ab eâ conditos, rumor vulgaris &arguendus est, cùm illud Nebucadnezaris, &nurus ejus Nitocridis, opus fuisse, sanctissimus Testis, &omni exceptione major, Daniel sit. Ac mihi quidem universa Nim &Semiramidis historia, ex Nebucadnezaris &Nitocris rebus, per errorem, indiligentiâ temporis, expressa videtur: Nam Nebucadnezar ille primus Asiae Imperator, ac Monarcha Assyriorum fuit, quem pro Nino acceptum, ad antiquissima tempera, retulerunt, decepti etiam aliquâ Nimrodi fama. Nitocris verò Semiramidem, non discreto in illis Imperii sexu, refert. Sic omnis Assyriorum antiquitas, fabulis polluta, ac maculosa; deprehenditur. Neque certiores aliarum gentium primaevae &vetustissimae, dum suos adulantur, res sunt. Nihil nunc de Germanorum, qui à Tuiscone, Svecorum, qui à Magogo, Gallorum, qui à Samothe, Hispanorum, qui à Tubale, Italorum, qui à Noacho sive Magno Vandimone, Abyssinorum; qui à Chuso, Arabum, qui à Juktane, Indorum, qui à Baccho, Sinensium, qui à Vitey, ut alios nunc comittam, longissimo, perpetuâ successione, Regum Catalogos texunt. Non enim diu suis imponere, erudito orbi, commentis Annius Viterbiensis, &alii, potuerunt, quorum studium fuit, vana sub ceDigited by Google lebri nomine, &in ostentationem composita, vulgare. Sola Antiquitatem Etruscarum fragmenta, ex monte Vulterrano ante hos viginti annos eruta, vel circumspectissimi cujusque judicium alternare possunt, quae si non laborent à veritate, ingens vetustatis monumentum, &Italicae Historiae thesaurus censeri debent. Supersunt Graecorum &Aegyptiorum antiquitates.