Latin
HISTORIAE
Georg Horn, Orbis politicus 133-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et illorum quidem laudanda inoenuitas, qui ultrò fatentur, nihil in suis historiis, ante Olympiades, certi; pleraque fabulis &contradictionibus, dum se mutuò scriptores, obtrectant, contaminata. Unde &mundi aetates, in tempus ignotum, fabulosum, &Historicum, Varrone &Ce sorino testibus, distinguebant. Quare quicquid Olympiadum initia superat, Poeticum potiùs, quàm Historicum est; &illi Sicyoniorum, Argivorum, Atheniensium, aliorumque Graeciae populorum primi Reges, mera figmenta &Historiarum denonestamenta sunt, nullusque vel Cranaus, vel Cecrops, vel Aegialeus, vel Inachus fuit, quanquam ea persvasio plerisque scriptorum, ne magnis quidem argumentis, eximatur. Haud majori adsensu Trojanum bellum recipiendum, ex quo infinita fabularum examina, in Historiam veterem fluxêre. Et quanquam Ilium nunquam captum, vel excisum, Dion Chrysostomus ejusmodi rationibus ostenderit, quibus vix refragari licet, tamen, quae gens &natio suas exTroiae incendio &ruinis non deduxit Origines? Britanni à Bruto, Galli à Franco, Romani ab Aeneâ, Germani ab Ulysse, &nulla ferè civitas celebrior, quae non, evolutos sede patriâ Ilienses, inter conditores suos referret, sive insita vanitate, sive ut gloriâ stirpis posteri incenderentur.