Latin
HISTORIAE
Georg Horn, Orbis politicus 134-2
Unproofread scanNot analysed yet
De Aegyptiorum vetustissimis, paucae, vel, ut ex vasto naufragio, tabulae, ad nos, eaeque lacerae admodùm &hiulcae, enatarunt, ipsorumque omnes antiquitates, quasi cum Rhamse si quidem is fuit) in rubro mari, submersae videntur. Magna inter Herodotum &Diodorum, ac irreconciliabilis discrepantia. Chronicon Alexandrinum, in quo Faunus spe Mercurius, post Italiae Rex, proximus a Mestremo, non nisi gerras Siculas habet. Laterculum Manethonis Sebennitae rubigine faedum, &ab Africano &Eusebio misere excarnificatum est. Ipsae Regum Dynastiae quovis labyrintho confusiores, in quibus extricandis maxima ingenia hactenus frustra laborarunt, ac nisi plures subinde diversis locis simul in Aegypto regnasse statuas, ipsa mundi aetas omnibus digerendis non sufficit. Quod Athanasius Kirchetus, cujus magnifica in antecessum exstant promissa, tanto dignum apparatu daturus sit, serus vesper docebit, in arduo tamen spes, ipsum, quod ne Memphitici quidem sacerdotes, laetum antiquitatibus suis genus, potuerunt, ex fragminibus quibusdam hieroglyphicis, vetustate ambesis &mutilis, effecturum: nam Digitized by Go gle adeò &illi diversi sua interpretabantur, &deinde cuncta, oblivio, vel longa dies, obruit. Omnis igitur vera Historia, ab orbe condito, ad Persarum &Cyri tempora, non aliunde, quàm ex Sacris literis, iisque solis, petenda est, quae ostendunt, senescente jam &ad interitum inclinante Judaeorum Repub. Assyrios, ductu Phul Assuris, (ad quem Jonas missus) amplissimum Imperium condidisse.