Latin
III. DE REPUBLICA
Georg Horn, Orbis politicus 135
Unproofread scanNot analysed yet
profligatâ illâ terribili classe Hispanica in ipso littore Anglico, ita quidem ut hodiè nuspiam tanta potentia maritima reperiatur; quàm apud Batavos, ac res prodigio simillima videatur, regionem tàm arctis spatiis conclusam; ac omnibus ad res nauticas spectantibus carentem, nisi quae aliunde apportantur, totum terrarum orbem suis navibus implere. Nam hic non minor navium, quàm aliarum rerum mercatura, exercetur, ac integrae classes, omnibus rebus instructissimae, venales aut conductitiae exstant, dummodo emtorem aut conductorem reperiant, neque ullus populus ad res nauticas praestantior, ita quidem ut ab ipso Neptuno geniti, atque educati videantur: neque difficilis res est, intra paucos dies multa sociorum navalium millia contrahere, quemadmodum nuperis Anglorum &Svecorum bellis fuit compertum. XI. Militia Terrestris ferè Poliorcetica est. §. 1. Hoc est, potiùs in Urbium defensione vel expugnatione, quam praeliis campestribus occupatur. Quippe cùm Resp.