Latin
III. DE REPUBLICA
Georg Horn, Orbis politicus 136
Unproofread scanNot analysed yet
haec arctis terrarunrarum spatiis conclusa, undique vel mari, vel fluminibus, vel magnis ac munitis Urbibus cingatur, nullus in eâ usus est praeliorum campestrium, quorum neque victoria, neque clades magnum ad summam rei momentum afferre potest. Quapropter totius militiae terrestris ratio ad solam Poliorreticam, sive Urbium obsidiones, vel propugnationes, fuit redacta. §. 2. Exercitus maximâ parte ex peditatu consistit, cujus nimirum major usus in Urbium obsidionibus esse solet. Durante bello plerumque ad centum millia &lius in armis &sub sacramento militari fuerunt. §. 3. Hanc Militiam Poliorceticam primi instituerunt &excoluerunt Mauritius &Walbelmus, Comites Nassoviae, à quibus omnis disciplina militaris hodierna proficiscitur. Ita Belgium Schela quasi publica &militiae &armorum fuit, ac ex totâ Europa Reges ac Principes tyrocinia militiae suae in castris Belgicis collocarunt; quemadmodum ipse Gustavius Adolphus, Rex Sveciae, dissimulata personâ, arma tanquam gregarius miles sub Principe Mauritio exercuisse dicitur. Deducta fuit haec militia Poliorcetica his Magistris ad summam perfectionem, ac perfectissima Urbium expugnandarum &obsidendarum exempla edita fuerunt, praecipuè obsidione Syscaducis, Grollae, Breda ac Hulstae? sed inprimis totus Orbis stupore defixus fuit, cùm Syscaducis obsideretur, quae Urbs naturâ loci mexpugnabilis, arte tamen &ingenio ac stupendis machinis fuit superata. Et ab eo tempore patuit nullam Urbem esse insuperabilem, quia Sylvaducis expugnari potuit. §. 4. Praelium justum unicum toto bello commissum fuit ad Neoportum A. 1600. quod vulgò dicitur Praelium Flandricum, ubi Batavi ostenderunt, sese etiam campestri praelio hostibus esse pares, profligârunt enim robustissimas Hispanorum &Italorum cohortes, quanquam loco iniquissimo &in hostili folo undique circumventi. XII. Foedera vel Commerciorum vel Armorum habent.