Latin
PARS SECUNDA
Georg Horn, Orbis politicus 149
Unproofread scanNot analysed yet
PAPATUS. I. Papatus est Romanus, Japonicus &Peguanus. 1. DApatus vocatur principatus Religiosus. a. Tales tres reperiuntur in orbe terrarum, apud Christianos Romanus: inter Ethnicos laponicus, &Peguanus. Olim apud Mahummedanos fuit quartus, Chalifatus: sed eum exstinxerunt jam ante quatuor secula Tartari. Iaponicus vocatur Dair: qui &ipse potestate Civili exutus fuit circa Annum C. 1600. Peguanus vocatur Rolim. De quo nunc dicere nihil attinet. 2. Papa Romanus tenet in Italiâ Romam, Patrimonium Petri, Flaminiam, Vmbriam, gartem Hetruria, Maream Anconitanam, Agrum Perusinum, Sabinum, Bononiensem, Ducatum Ferrariensem, Castrensem, &Beneventanum in Regnô Neapol. Comitatum Avenionensem in Provinciâ Narbonensi. 3. Talem Principatum Pontifices Rom. variis acquisiverunt artibus. Primò quidem confictâ donatione Constantini M. Deinde liberalitate Regum Franciae Pipini &Caroli M. Tertiò testamento Machtildis, Comitissae Hetruriae, quae vixit sub Henrico IV. &Gregorio, IV. Quartò Armis &Violentiâ. II. Papa praetendit Monarchiam Vniversalem. 1. Neminem in terris dicendum Monarcham praeter Papam, contendit Baronius ad 2. Hinc se majorem Imperatore &omnibus Regibus praedicat, ac Dominum Deum vocat. Extrab. Joan. XXII. de V. sign. C. cum inter3.