Latin
PARS SECUNDA
Georg Horn, Orbis politicus 150
Unproofread scanNot analysed yet
Potentia Papae Spiritualis consistit in Sacrorum interdictione sive excomunicatione. III. Papa de jure subjectus est Imperatori Rom. 1. Ea subjectio duravit usque ad tempora Hildebrandi, qui dictus est Gregorius Papa IX. 2. Non ergò tribuenda est major Papae Majestas, quàm qualis tribuitur aliis Principibus Imperio subjectis, contra quàm sentit Carpzos. ad L. Reg. c. 13. sect. 4. Goldast. IV. Papatum fundavit Hildebrandus. 1. Hildebrandus sive Gregorius IX. primus levavit sacerdotalem lanceam contra diadema regni, ut Leodiensis Ecclesia loquitur. Ab hoc maximae illius &omni seculo tremendae venerandaeque R. Pont. &infinitae penè potentiae jus manavit. Onuphr. Panvinius in vitâ Gregor. VII. V. Hostes Papae vocantur haeretici. 1. Quicunque credere nolunt Papam esse supremum Monarcham in Ecclesiasticis &Civilibus, illi à curiâ Rom. vocantur haeretici. 2. Tales haeretici imprimis apud Curiam Romanam hodiè Protestantes sive Evangelici sunt, qui Papae autoritatem omnem abrogârunt, eumque Antichristum declarârunt. 3. Hos haereticos summâ vi exstirpare conatur, institutô in eam rem Collegiô de propaganda fide. vid. Goldast. VI. Papa Comitatum Avenionensem recuperat. 1. Comitatum Menionens. situm in Provinciâ Galliae Papa obtinuit jure hypothecae à Johannâ, Reginâ Neapolis A. 1352.