Latin
DE IMPERIIS
Georg Horn, Orbis politicus 21
Unproofread scanNot analysed yet
Huic nebuloni sese opposuit alius quidam Monachus Martinus Lutherus, qui initio abusum tantum taxabat: sed paulò post, quia Papa nolebat corrigi, &Lutherus nolebat revocare, facta fuit generalis defectio à Papa Rom. clam &in sinu gaudentibus Principibus, quod tandem aliquando favorabilem reperissent causam, qua jugum Papae possent excutere. Facta fuit haec defectio A. C. 1522. quo anno Lutherus Wittebergae extra portam magnum ignem jussit incendi, &decreta ac Bullas Papales in ignem conjecit atque combussit, dicens: Quia tu perturbasti Sanctum Domii, etiam te consumat ignis aeternus. A. C 1529. exortum fuit nomen PROTESTANTIUM in Comitiis Wormatiensibus, cum nimirum Princeps Elector Saxoniae, Landgravius Hassiae, Civitas Noribergensis, &alii protestarentur contra decretum Caesaris, ac ad Concilium Vniversale prove carent. A. C. 1530. exhibita fuit Confeßio Protestantium, quae vocatur Augustana. §. 2. Sed ipsi Protestantes paulò post in duas partes fuerunt scissi, Lutheranos nimic br rum &Reformatos; Quod dissidium maximorum in Imperio malorum fuit causa. Lutheranorum caput erat &est hodie Elector Saxoniae, Reformatorum Elector Palatinus &Brandenburgicis.