Latin
DE IMPERIIS
Georg Horn, Orbis politicus 22
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hae duae factiones post diuturnas altercationes tandem coaluerunt pace Monasteriensi in unum nomen Confeßionis Augustanae: ita quidem, ut hodie discrimen nullum Politicum amplius inter eos supersit, &spes quoque praebeatur fraenum aliquod impositum iri calamo &ori Pastorum ac Professorum, ne sese mutuo condemnent, sed tolerent, ac amicè controversias inter se disputent. XVIII. Ex hoc dißidio nata sunt duo Bella maxima Smalcaldicum &Bohemo-Suecicum. Bellum Smalcaldicum ita dictum à foedere, quod Protestantes Smalcaldiae in Hassia iniverant; coepit ac finitum est anno 1547. Omnes enim Protestantes in potestatatem Caroli V. pervenerunt, inprimis ipse Elector Saxoniae Iohannes FRIDERICUS captus in praelio apud Mulbergam, &Philippus Hassiae Landgravius, qui spontanea deditione captivum se Caesari stitit; sed contra datam fidem in carcere detentus fuit. Ita actum videbatur de causa Protestantium, nisi Mauritius novus Saxoniae Elector repente &ex improviso Caesarem oppressisset, ac ipsi omnes de GerAA, Cogi mania victorias momento oculi extorsisset. Ita successit pax Passactensis. A. C. 1552. qua Protestantes plenam sibi libertatem ac exemtionem à jugo Papali pacti sunt. Ita tranquillitas in Germania usque ad ann. 1618.