Latin
DE IMPERIIS
Georg Horn, Orbis politicus 23
Unproofread scanNot analysed yet
quo ex eadem causa coepit bellum Bohemicum, quod paulò post transmutatum fuit in Saxoniciim. &denique à Suecis pro Germania liberanda gestum, per innumeras strages datas invicem atque acceptas usque ad annum 1648. quo Pax Monasteriensis statum Germaniae in eam formam redegit, qua hodieque Dei gratia fruimur. Protestantes, Lutherani, pariter &Reformati, in plenam libertatem fuerunt asserti. Ausus tamen fuit Papa hanc pacem tanquam Ecclesiae noxiam annullare; sed cruda ejus fulmina non magis curat Germania, quam strepitum foliorum.