Latin
SANGALLA
Georg Horn, Orbis politicus 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
Religioni. Sleid. lib. 7. Si tamen solius officii Politici respectus habeatur, possunt, sed cautè &cum protestatione, interesse. Carpz, c. II. sect. 7. Protestantes possunt Episcopatûs, aliaque bona Ecclesiastica, in suis territoriis sita reformare. Secundum Axioma: Cujus est regio, ejusdem etiam est Religio. Carpz. c. 3. Protestantes possunt se contra Caesarem defendere Quod factum in bello Smalcaldico, cujus defensionem vide apud Hortlederum &Goldastum, &in bello SGeco-Germanico. Protestantes mittunt auxilia Gallis &Belgis EGangelicis. Anno 1587. miserunt Exercitum 20000. peditum &8000. Equit. sub Fabiano à Dohnâ in Galliam. Thuan. l. 87. In Belgium sub Iob. Casimiro aliquoties. Protestantes sunt Lutherani &Reformati. Inter hos discordia atrox jam fuit non tantùm Theologica, sed &Politica, quòd multi Reformatos à pace Religionis excludere, &Germaniâ proscribere vellent. Unde atroces illi tumultus Lipsia &Brunsopici An. 1593. &Augustae in comitiis contra Frideric. III. Elect. Palat. 1560. Fridericum. IV. 1590. Lis Politica sopita fuit pace Monasteriensi art. 7. De Theologicâ sopiendâ hodieque tractant Principes &Theologi.