Latin
ELECTORALES
Georg Horn, Orbis politicus 26-2
Unproofread scanNot analysed yet
ELECTORALES. I. Electorales sunt Bohemia, Bavaria, Saxonia, Brandeburgum, Palatinatus. M pace Monaster. institutus est Electoratus octavus, ita ut hodiè sint V. Electores Seculares. II. Electores, longô usu &tacitô Principum consensu introducti, in aure à Bullâ confirmati sunt. I. Vulgaris sententia est, Electores ab otione III. institutos: sed quia nihil certi ex historiis demonstrari potest, hinc Politici ad longum usum &tacitam approbationem recurrunt. Thuan. I. I. Carpz. c. 10. sect. 5. 6. qui praesertim circa tempora Frideric. II. invaluit, quo Electio Caesarem fieri coepit. Septem autem Electores approbati fuerunt Noribergae à quibusdam Principibus Secularibus &Ecclesiasticis, vel apud oppidum Remse, circa Confluentiam, ubi hodieque exstat locus dictus Kaͤysersstuels vel circa Ingelheimium. Initiò certus Electorum numerus non fuit, sed nunc plures, nunc pauciores, donec tandem ad VII. ea dignitas devolveretur. II. Conditiones, quae in Electoribus requiruntur, sunt hae: 1. Debent esse nati 18. annos, si sint Minorennes, Electione defunguntur eorum Tutores &Administratores, qui secundum auream Bullam ex proximis agnatis peti debent: an verò per testamentum, praeterito proximô agnatô, designari possit gradu remotior, de eo inter Frider. V. Palatinum, Neoburgicum &Bipontinum acriter controversum fuit. 2.