Latin
II. DE IMPERIO
Georg Horn, Orbis politicus 27
Unproofread scanNot analysed yet
Turcae semper aliquod bellum alunt, non tam Imperii propagandi ergò, quam ut suos ab otio &seditionibus abstrahant, ac disciplinam militarem conservent. §. 3. Abstinentia à vino introducta est lege Muhammedis, &nititur ratione physicâ, quia cum Turcae praesertim Asiatici, &Africani obtineant calidissimas regiones, in quibus generosissima vina proveniunt, quae facilè enervant viros militares: Hinc perpetua abstinentia sancita fuit, ac per totum Imperium Turcarum vineta sunt excisa ac desollata, nisi quantum Christiani adhuc superstites colunt. Sed haec lex parum religiosè nunc observatur à Turcis, qui ubicunque possunt, clam se ingurgitant vino, &deprehensi in facinore graves poenas luunt. §. 4. Praecipua securitas Imperii Turcid consistit in caede fratrum. Novus enim Imperator initium imperii facit à strangulatione omnium suorum fratrum, non odio aliquo, sed quod aliter non possit consuli unitati &concordiae Imperii Turcici, quod à pluribus IV. Mifacilè distraheretur. IV. Militia Turcica consistit in Janizaris &Spahis. §. 1.