Latin
II. DE IMPERIO
Georg Horn, Orbis politicus 28
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam Turcae ingentes exercitus in hostes producant, pleraque tamen illa turba ad praelium est inutilis, ac robur exercitus tantùm consistit in hoc duplici militum genere. Ianizari sunt robur totius peditatus: Spahi sunt robur totius Equitatus. Utrique eliguntur ex Azamoglanis sive Tributariis liberis Christianorum. Quippe liberi Christianorum in infantiâ à parentibus abripiuntur. Hi in Turcarum lingua, religione ac moribus à teneris instituti sunt Seminarium militiae Turcicae, &ubi ad aetatem virilem pervenerint, vel lanizarorum vel Spahorum ordini accensentur. §. 2. Turca quàm facillimè ingentes exercitus cogere possunt, ex illis, qui vocantur Timariota &Feuda ac praedia militaria ab Imperatore possident, quorum ingens in tanto imperio est numerus ac plus quàm 435000. Timariotarum recensentur, quorum vel minimus quinque aut sex milites alere tenetur, sine ullo sumtu Imperatoris. §. 5. Auxiliares copiae, quae vocantur Asappi, ex Christianis conscribuntur, ac in bello praemittuntur, ut hostes primo impetu suam caede delassent; nam jactura illorum nihil aestimatur, ut deinde succedentibus Janizaris Spahis faciliorem victoriam relinquant. V.