Latin
II. DE IMPERIO
Georg Horn, Orbis politicus 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
sententiae tanquam divino oraculo omnes se submittere tenentur, etiam ipse Imperator Atque hic est supremus Controversiarum dereligione Judex. Disputationes omnes de religione sunt prohibitae, ex Edicto enim Muhammedis non ore vel calamo, sed gladio religionem suam propagare tenentur. VII. Liberum Cujuslibet Religionis Exercitium permittitur. Nemo inter Turcas cogitur religionem Mahometicam suscipere, sed omnib. religionibus, sola Idololatria Gentili excepta, sua relinquitur libertas. Atque hoc praecipuè medio Turcae. Imperium suum per Christianum orbem propagarunt, ita ut quàm plurimi populi malint vivere sub Turca, permittente lipertatem conscientiis, quam sub ipsis Christianis, praesertim ubi viget Hispanica inquisitio.