Latin
II. DE IMPERIO
Georg Horn, Orbis politicus 30
Unproofread scanNot analysed yet
Neque aliâ ratione potentior evasit Turca, quam quod Rex Hispaniae omnes Judaeos &Mauros ex suis Regnis A. C. 1609. proscripsit: tùm enim plus quam 120000. in Afric. &ditiones Turcicas migrarunt, simulque artes Europaeas, praesertim militares &mechanicas, Turcas docuerunt. VIII. Desciscentibus à fide Christianis omnes dignitates patens. §. 1. Quanquam Turcae neminem cogant ad suam religionem, variis tamen artibus, sed praecipuè spe praemiorum, dignitatum, ac divitiarum, innumeros Christianos spontè ad se pelliciunt.