Latin
II. DE IMPERIO
Georg Horn, Orbis politicus 32
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc plurimi per Hungariam, Serbium, Bosniam; Dalmariam, pertaesi Christianae dominationis ac Tyrannidis, domibus incensis cum suis liberis &opibus ad Turcas confugiunt, à quibus modestiùs tractantur. X. Turcae Rebellionem patiuntur plerumque à Praefectis Asiae Orientalibus. Idque propter viciniam Persarum. Nam sicut Praefecti Persarum metu sui Principis frequenter deficiunt ad Turcas: ita Turcae ob eandem causam ad Persas: hic nuper Bassa Alepensis cum tota ferè Asia à Turca defecerat, sed mira calliditate circumventus cum omnibus suis asseclis periit. XI. Turcae locum semel captum non restituunt, nisi armis ipsis iterum eripiatur. Planè diversa ratio Turcarum ac Christianorum est. Christiani postquam diu bella inter se gesserunt, &alter alteri multa loca eripiunt, tandem pace factâ, pleraque restituunt, atque ita aeterna bella inter se alunt. Sed Turcae perpetuô decretô nullum locum bello captum (nisi rarissimè) restituunt, idque sibi à Muhammede prohibitum expressa lege jactant. Quapropter qui vult pacem inire cum Turcis, is relinquat illis, quaecunque bello occupârunt, necesse est. XII. Hostes Turcarum sunt Germani, Veneti, Poloni, Moscovitae &Persae. Germanos Turca non valdè metuit, neque tamen libenter eos bello aggreditur. Mosco Girae propter foedus cum Persis &propter Graecam religionem maximè metuuntur à Turcis: sed Turca, ut compescat Moscoviam, Tartaros Precopenses magno stipendio alit,