Latin
II. DE IMPERIO
Georg Horn, Orbis politicus 31
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum totum Imperium Turcicum ticum constet ex quatuor Nationibus &Sectis, nimirum Turcis nativis &Aboriginibus, Christianis apostatis, qui vocantur Renegati, Christianis in fide permanentibus, &denique Indaeis: Soli Renegati sive Christiani Apostatae ad supremas dignitates militiae atque Imperii admittuntur, &nullus potest fieri Vezirius vel Bassa, aut lanizarus vel Spahi, qui non sit Christianis parentibus prognatus, &fidem abjurarit. Itaque gubernatio Ottomannici Imperii tota est penes Christianos Apostatas. §. 2. Quod autem spectat Turcas Aborigines sive Nativos, nulla illorum ferè habetur ratio, quia solus Imperator O tomannicus debet esse origine Turca: reliquae omnes familiae Turcicae excluduntur ab administratione Reipublicae, nec admittuntur ad majores dignitates, nisi quae spectant Justitiam Criminalem &civilem, adeòque non possunt majores dignitates consequi, quam ut fiant Judices, quos vocant Koedi. S. 3. Accedit &aliud arcanum, quo Turcae Christianos ad se pelliciunt, quod omnes Turcae, &qui Mahometicam religionem amplectantur, immunes sunt à tributo &oneribus, ac ipsis solis arma gestare licet. Quapropter innumeri Christiani partim ut ad dignitates perveniant, partim ut â gravissimis fidem abnegant, &fioneribus liberentur, ac Religionem Mahomeunt Musel manni, IX. Chriticam suscipiunt. IX. Christiani per Imperium Turcicum sunt imbelles. Unde non est, quòd illorum rebellionem imetuat Turcae. (1) quia plerique Christiani sub Imperio Turcico viventes religionem Graecam sectantur, &Latinos, sive Christianos occidentales cane pejus &angue oderunt. (2) quia sunt inermes, &in totum ab antiqua generositate defecerunt. (3) quia deprehendunt longe tolerabiliùs vivi sub Turca, quàm sub Christianis Principibus.