Latin
SAXONICUS
Georg Horn, Orbis politicus 33-2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Carolus V. Electoratum à lineâ Ernestinâ transfert ad lineam Albertinam. 1. Anno 1547. captò in praelio ad Mulbergam Joh. Friderico Elect. Saxon. Carolus V. Electoratum transtulit ad Mauritium, Marchionem Misniae. Joh. Fridericus &ejus posteri facti sunt Duces Vinarienses. 2. Quanquàm verò lob. Fridericus pest caedem Mauritii factam A. 1553. in praelio ad arcem Paynam, repeteret Electoratum, tamen Atigustus frater Mauritii jus acquisitum novis pactis sibi suisque confirmavit. Conditiones fuerunt: ut Joh. Fridericus, durante vitâ, titulô &insignibus Electoralibus utatur. Exstincta progenie masculâ Augusti, Electoratus redeat ad Joh. Friderici posteritatem. Thuan. lib. 13. III. Elector Saxoniae habet jus convocandi. 1. Germanicè die Ansage. In comitiis Vniversalibus vel Electoralibus, pro creando imperatore, lus consolandi Status imperii ad conciliandum, solus Elector Saxoniae, vel eò absente, Mareschallus haereditario, jussu Cancellariae Moguntinae, habet. Cart z. c. 11. s. 6. IV. Scholae provinciales tres, duae Academiae sunt. Academiae sunt; Lipsiensis condita à Friderico, ex ruinis Academiae Pragensis. W. itenbes OBIS bergensis condita à Friderico sapiente A. 1501.