Latin
SAXONICUS
Georg Horn, Orbis politicus 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
Scholae, Misenae ad Albim, Portae ad Salam, &Grimmae ad Muldam, conditae à Mauritio Electore. Thuan. lib. 13. Saxo praetendit jus in ditiones Iuliacenses. Obsibyllam, filia Wilhelmi, Ducis Cliviae, Uxorem Joh. Friderici Elect. Saxon. &donationem Caesaream, factam Alberto, Duci Saxoniae. Continuat. Thuant: lib. 2. De hac praetensione transactum inter Saxonem &Brandeburgicum in conventuGuter botensi. Meteran. lib. 32. Neoburgicus nullatenus ad posses. sinem admittere voluit Saxonem. Rudolphas verò Caesar feudum Juliacense cum annexis Saxoni contulit Anno 1610. Saxo potitur Lusatiâ superiori. Anno 1623. Ferdinandus II. Lusatiam superiorem Saxoni jure hypothecario pro 6. millionibus extradidit. Meteranus lib. 43. Saxo Protestantes Principes Lipsiam consocat. Anno 1630. Ubi de foedere defensico, contra oppressionem Caesaream Protestantium, ectum &conclusum fuit, armis propugnandam libertatem. Meter. lib. 50. Saxo pacem Pragensem cum Caesare init. Anno 1635. post praelium Nordlingense Saxo solus cum Caesare particularem pacem ut, quae Pragensis dicta, de cujus injustitiâ exstat Tractatus, ut putatur, Hng. Grotii, sub titulo Iusti Asterii. Haec pax novum bellum cum Sioecis &Gallis excitavit, quod demum Anno 1648. Monasteriensi pace compositum fuit, in quâ pax illa Pragensis penitus abolita fuit. Saxo est Imperii Provisor &Vicarius. 1. Hoc privilegium obtinuit in aurea Bullâ. Vicariatus ejus se extendit ad omnes illas provincias, quae utuntur lure Saxonico. 2. Etiamsi verò jus Saxon. hodiè abrogatum sit in Marchia Brandeburg. Ducatu Brunsoscensi, Luneburg. Mechsenburgico, Pomerania, Brema, nihilominus Vicariatus ad omnia illa loca se extendit. Carpz. c. IIs. 13.